DEVORARI a piscibus

DEVORARI a piscibus
DEVORARI a piscibus
pro infortunio insigni multis Auctoribus habitum, de quo vide notata Passerat. et Gebhard. ad Propert. l. 3. Eleg. 6 nec non infra, ubi de Naufragio. A'terra autem devorari, summa exsecrationum, aut infelicium votorum fuit. dido apud Virgil. Aeneid. l. 4. v. 24. et seqq.
Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat,
Vel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,
Pallentes umbras Erebi noctemque profiondam,
Ante pudor quam te violem, ------
Vide Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. Theh. l. 9. v. 860.
------ cupit hiscere ripam.
Strymonos, et trepidas in pectora contrahat alas.
Cuiusmodi paenam divinitus inflictam legimus Koracho, Dathani et Abiramo, qui contra Moysen insurrexerant, Num. c. 16. v. 31. Fuit quum absolveret eloqui omnia verba haec, ut finderetur humus, quae suberat illis; v. 32. et aperiens terra os suum absorberes eos et domos eorum. Quo pacto illos vivos in sepulchrum descendisse, dicitur v. 33.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”